monumenta.ch > Seneca > 27
Seneca, de Beneficiis, 4, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXVII.

1 Itaque errant illi qui interrogant stoicos: Quid ergo? Achilles timidus est? Quid ergo? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est? Quid ergo? et Fabius, qui cunctando restituit rem, temerarius est? Quid ergo? Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus desertor? Non hoc dicimus, sic omnia vitia esse in omnibus, quo modo in quibusdam singula eminent; sed malum ac stultum nullo vitio vacare; nec audacem quidem timoris absolvimus: ne prodigum quidem avaritia liberamus. Quo modo homo omnes sensus habet, nec ideo tamen omnes homines aciem habent lynceo similem: sic qui stultus est, non tam acria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus vitia sunt; sed non omnia in singulis exstant. Hunc natura ad avaritiam impellit: hic libidini, hic vino deditus est: aut si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant.2 Itaque ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus est: habet enim omnia nequitiae semina: tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit: huic ergo beneficium non dabo. Quomodo male filiae consulit, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocavit: quomodo malus paterfamilias habebitur, qui negotiorum gestorum damnato, patrimonii sui curam mandaverit: quomodo dementissime testabitur qui tutorem filio reliquerit, pupillorum spoliatorem: sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
Seneca HOME

bav1547.124

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik