monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23 > 26
Seneca, de Beneficiis, 4, XXV. <<< >>> XXVII.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXVI.
1 Si deos, inquit, imitaris, da et ingratis beneficia: nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent maria. Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato, sciens ingratum esse? Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur. Duos ex constitutione stoica accipe ingratos: alter ingratus, quia stultus est. Stultus etiam malus est: qui malus est, nullo vitio caret; ergo et ingratus est. Sic omnes malos dicimus, intemperantes, avaros, luxuriosos, malignos: non quia ista omnia singulis magna et nota vitia sint, sed quia esse possint: et sunt, etiamsi latent. Alter est ingratus, qui a vulgo dicitur, in hoc vitium natura pronus et propensus. Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quod modo nulla caret, dabit beneficium vir bonus; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est, et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet, aut depositum committet ei qui iam pluribus abnegavit. Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc quidem malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant; dicitur timidus proprie; natura etiam ad manes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.
Seneca HOME
bav1547.123
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik