monumenta.ch > Seneca > 16 > 25
Seneca, de Beneficiis, 4, XXIV. <<< >>> XXVI.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXV.
1 Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere, et deorum exemplum sequi: dii autem quodcumque faciunt, in eo quid printer ipsam faciendi rationem sequuntur? nisi forte existimas illos fructum operum suorum ex fumo extorum, et thuris odore percipere. Vide quanta quotidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant: quantis imbribus repente deiectis solum molliant, venasque fontium arentes redintegrent, et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo, faciunt. Haec quoque nostra ratio, si ab exemplari sue non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos.
Seneca HOME
bav1547.122
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik