monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38 > 17 > 34 > 28 > 34 > 18 > 22 > 16 > 25 > 11 > 15 > 13 > 24 > 24
Seneca, de Beneficiis, 4, XXIII. <<<     >>> XXV.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXIV.

1 Quemadmodum, haec quum primum usum habeant, et necessaria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat; ita omnis virtus, et in primis grati animi, multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi: amplius quiddam in se habet, nec satis ab eo intelligitur, a quo inter utilia numeratur. Gratus est, quia expedit? ergo et quantum expedit. Non recipit sordidum virtus amatorem: soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: "Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam: faciam potius quod expedit". Non potest eadem ratio et gratum facere, et ingratum. Ut diversa illorum opera, ita inter se diversa proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit: hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.
Seneca HOME

bav1547.122