monumenta.ch > Seneca > 23
Seneca, de Beneficiis, 4, XXII. <<<     >>> XXIV.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXIII.

1 Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret: fere enim pulcherrima quaeque, multis et adventitiis comitata sunt dotibus: sed illas trahunt, ipsa praecedunt.2 Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circuitus solis ac lunae vicibus suis temperet? quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici humores comprimantur, alligantis omnia hiemis tristitia frangatur: alterius tepore efficaci et penetrabili rigetur maturitas frugum? quia ad huius cursum fecunditas humana respondeat? quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem, minoribus se spatiis flectens? Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum, dignusque adorari, si tantum praeteriret? non erat digna suspectu luna, etiamsi otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus quoties per noctem ignes suos fudit, et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? quis sibi illa, tunc quum miratur, prodesse cogitat? Adspice ista tacito succentu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant! Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum observas, agitur! quanta rerum turba sub hoc silentio evoluitur! quantam fatorum seriem certus limes educit! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere; paucorum motus comprehendimus: innumerabiles vero, longiusque a conspectu nostro seducti dii eunt, redeuntque. Et ex his qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt, et per occultum aguntur. Quid ergo? non caperis tantae molis adspectu, etiamsi te non regat, non custodiat, non foveat, generetque, ac spiritu suo riget?
Seneca HOME

bav1547.121

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik