monumenta.ch > Seneca > 24 > 22
Seneca, de Beneficiis, 4, XXI. <<< >>> XXIII.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXII.
1 "Habeo, inquit, quod volui, quod petii. Non poenitet, nec poenitebit, nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiam: Quid mihi volui? quid mibi nunc prodest bona voluntas? Prodest et in equuleo, prodest et in igne; qui si singulis membris admoveatur, et paulatim vivum corpus circumeat; licet ipsum corpus plenum bona conscientia stillet: placebit illi ignis, per quem bona fides collucebit.2 Nunc quoque illud argumentum, quamvis dictum iam, reducatur. Quid est quare grati velimus esse, quum morimur? quare singulorum perpendamus officia? quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti? Nihil iam superest, quo spes porrigatur: in illo tamen cardine positi, abire e rebus humanis quam gratissimi volumus. Est videlicet magna in ipso opere merces rei, et ad alliciendas mentes hominum ingens honesti potentia: cuius pulchritudo animos circumfundit, et delinitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.3 At multa hinc commoda oriuntur. Et tutior est vita melioribus, amorque et secundum bonorum iudicium, aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum, et anceps, et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam virtutem, quae saepe e tuto ac facili aditur, etiam per saxa, et rupes, et feris ac serpentibus obsessum iter, fueris iturus.
Seneca HOME
bav1547.120
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik