monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2 > 21
Seneca, de Beneficiis, 4, XX. <<<     >>> XXII.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXI.

1 Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse, nec illum utilitate corrumpi? Duo sunt genera grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo quod acceperat, reddit. Hic fortasse ostentare se potest: habet quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet. Hic intra conscientiam clusus est; quae illi contingere potest utilitas ex affectu latenti? Atqui hic, etiam si ultra facere nihil potest, gratus est: amat, debet, referre gratiam cupit. Quidquid ultra desideras, non ipsi deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus ubstrepentium non sinit. Volo referre gratiam: post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim. Saepe enim et qui gratiam retulit, ingratus est; et, qui non retulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit. Hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat. Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus, vel et alligatis: quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat quo minus se utatur: ita gratus est etiam qui vult tantum, nec habet huius voluntatis suae ullum alium, quam se, testem.2 Immo amplius adiiciam: est aliquando gratus, etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium traducit. Hic quid aliud sequitur, quam ipsam conscientiam? quae etiam obruta delectat, quae concioni ac famae reclamat, et in se omnia reponit, et quum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit. Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis affici videt, non descendit e fastigio sed supra poenam suam consistit.
Seneca HOME

bav1547.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik