monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 14 > 2 > 15 > 20
Seneca, de Beneficiis, 4, XIX. <<< >>> XXI.
Seneca, de Beneficiis, 4, XX.
1 Sed inest, inquit, huic bono etiam utilitas aliqua. - Cui enim virtuti non inest? sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra se commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse: ero tamen gratus, etiam si noceat. Qui gratus est, quid sequitur? ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet? Quid ergo, si quis sibi offensas concitaturus est? si quis intelligit, adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito acquisitoque perdenda sint; num libens in detrimenta descendet? Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat quum reddit. Ingratum voco, qui aegro assidet quia testamentum facturus est, cui de haereditate, aut de legato vacat cogitare: faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet, si animo eius obversatur spes, si lucri captator est, et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura, e proximo speculantur; ita hic imminet morti, et circa cadaver volat.
Seneca HOME
bav1547.118