monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22 > 26 > 17 > 25 > 6 > 13 > 14 > 18
Seneca, de Beneficiis, 4, XVII. <<<     >>> XIX.

Seneca, de Beneficiis, 4, XVIII.

1 Ut scias, per se expetendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est ingratum esse: quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis? hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est beneficiorum commercio. Fac nos singulos: quid sumus? praeda animalium et victimae, ac imbecillissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est; quaecumque vaga nascuntur, et actura vitam segregem, armata sunt: hominem imbecillitas cingit: non unguium vis, non dentium, terribilem ceteris fecit: nudum et infirmum societas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium, validissimum facerent: rationem et societatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit: societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium, et dominari etiam in mari iussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit: haec fortes nos facit, quod licet eam adversus fortunam advocare. Hanc tolle: et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes; tolletur autem, si efficies ut ingratus animas non per se vitandus sit, sed quia aliud illi timendum est. Quam multi sont enim, quibus ingratis esse tuto licet! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.
Seneca HOME

bav1547.116

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik