monumenta.ch > Seneca > 14 > 17
Seneca, de Beneficiis, 4, XVI. <<<     >>> XVIII.

Seneca, de Beneficiis, 4, XVII.

1 Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit? Lucrum? quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio? et quae iactatio est solvisse quod debebas? metus? nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus legem, tanquam satis natura cavisset: quo modo nulla lex amare parentes, indulgere, liberis iubet: supervacuum est enim, in quod imus, impelli. Quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo dum nascitur trahit: ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat. Placet suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit? qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis affectet? qui non ipsis quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti? velitque etiam iis videri beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab his, quos afflixere, patiuntur: bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret, moribus suis opinionem contrariam quaerere, et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est: nec quisquam tantum a naturali lege descivit, et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa quae latrociniis et furtis consequuntur, malint ratione bona pervenire? Optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa invenire, quam eripere. Neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus in omnium animos lumen suum permittit: etiam qui non sequuntur illam, vident.
Seneca HOME

bav1547.115

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik