monumenta.ch > Seneca > 11 > 10 > 16
Seneca, de Beneficiis, 4, XV. <<<     >>> XVII.

Seneca, de Beneficiis, 4, XVI.

1 Iidem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile; quod non esse ita, minore opera probandum est, quia quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, iisdem etiam hoc colligemus.2 Fixum est illud, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit? Quis non ingratum detestetur hominem, sibi ipsi inutilem? Quid autem? quum tibi narratur de eo, qui adversus summa beneficia amici sui ingratus est, quomodo id fers? utrum tanquam rem turpem fecerit, an tanquam utilem rem sibi et profuturam omiserit? Puto, nequam hominem existimas; cui poena, non cui curatore opus sit: quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.3 Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt, et an sint honesta, interprete egent: hoc expositum est, pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum, quam referre bene meritis gratiam?
Seneca HOME

bav1547.114

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik