monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15
Seneca, de Beneficiis, 4, XIV. <<<     >>> XVI.

Seneca, de Beneficiis, 4, XV.

1 Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare, per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet: ad hoc invitat honesti per se efficax species. Non mentiar, si dixero, neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit; cui non causa sit iterum dandi beneficii, semel dedisse: quod non accideret, nisi nos ipsa delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias: "Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui! Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam. Nolo: sed quid faciam? iam illi semel, iterumque affui". Non vides inesse isti rei propriam quamdam vim, quae nos beneficia dare cogit? primum quia oportet, deinde quia dedimus.2 Cui initio ratio non fuisset praestandi, aliquid ei praestamus ob hoc, quia praestitimus. Adeoque nos ad beneficia non impellit utilitas, ut et inutilia tueri ac fovere perseveremus, sola beneficii caritate: cui, etiam infeliciter dato, indulgere, tam naturale est, quant liberis pravis.
Seneca HOME

bav1547.113

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik