monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14
Seneca, de Beneficiis, 4, XIII. <<<     >>> XV.

Seneca, de Beneficiis, 4, XIV.

1 Non est beneficium quod in quaestum mittitur. Hoc dabo, hoc recipiam :2 auctio est. Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet repulit; quae aut legem, aut virum timuit, ut ait Ovidius :3 Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit.4 Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui, aut alimento futura nutrimus? beneficium damus arbustis quae colimus, ne siccitate, aut immoti et neglecti soli duritia laborent? Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit, nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est. Ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara, nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare etiam quum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit: alioquin humile est, sine laude, sine gloria prodesse, quia expedit. Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi acquirere? ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat: ad detrimentum, iniecta manu, trahit, et utilitates relinquit, ipso benefaciendi opere laetissima.
Seneca HOME

bav1547.113