monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13
Seneca, de Beneficiis, 4, XII. <<< >>> XIV.
Seneca, de Beneficiis, 4, XIII.
1 Mundus in quid vices suas absolvit? in quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt: fiunt enim nobis profutura. Quo modo mundi officium est, circumagere rerum ordinem; quo modo solis, loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cedat, et haec salutaria nobis facere sine proemio: ita viri officium est inter alia, et beneficium dare. Quare ergo dat? ne non det, ne occasionem benefaciendi perdat. Vobis voluptas est, inertis otii facere corpusculum, et securitatem sopitis simillimam appetere, et sub densa umbra latitare, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis oblectare torporem, et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora, ignavia pallentia saginare: nobis voluptas est, dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent; vel periculosa, dum alios a periculis extrahant; vel rationes nostras aggravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent. Quid mea interest, an recipiam beneficia? etiam quum non recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat; cui praestatur, non nostrum: alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis afferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus: sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, nec obligant eos quibus prosunt.
Seneca HOME
bav1547.112
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik