monumenta.ch > Seneca > 11
Seneca, de Beneficiis, 4, X. <<< >>> XII.
Seneca, de Beneficiis, 4, XI.
1 Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum. Hunc vero quum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, quo referre gratiam possit, ex sententia res gesta erit. Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut invicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, non dabo abfuturo semper, non dabo sic affecto ut spec ei nulla sit convalescendi, non dabo ipse deficiens, non enim habeo tempus recipiendi. Atqui ut scias, rem per se expetendam esse, benefacere; advenis modo in nostrum delatis portum, et statim abituris, succurrimus. Ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et instruimus. Discedit ille, vix satis noto salutis auctore, et nunquam amplius in conspectum nostrum reversurus, debitores nobis deos delegat, precaturque illi pro se gratiam referant: interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia.2 Quid quum in ipso vitae fine constitimus, quum testamentum ordinamus, non, beneficia nobis nihil profutura dividimus? quantum temporis consumitur, quamdiu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi? Atqui nunquam diligentius damus, nunquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi, remotis utilitatibus, solum ante oculos honestum stetit: tamdiu officiorum mali iudices, quamdiu illa depravat spes ac metus, ac inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia, et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus: nec quidquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet.
Seneca HOME
bav1547.109
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik