monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23 > 26 > 39 > 21 > 17 > 16 > 22 > 25 > 19 > 10 > 10
Seneca, de Beneficiis, 4, IX. <<<     >>> XI.

Seneca, de Beneficiis, 4, X.

1 Depositum reddere, per se res expetenda est: non tamen semper reddam, nec quolibet loco, nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier, an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam: videbo quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est.2 Quum saepe hominum, donationem suam inconsultam obiurgantium, hanc audimus vocem: "Mallem perdidisse, quam illi dedisse!" Turpissimum genus damni est inconsulta donatio, multoque gravius, male dedisse beneficium, quam non recepisse. Aliena enim culpa est, quod non recipimus: quod cui daremus non elegimus, nostra. In electione nihil minus, quam hoc quod tu existimas, spectabo a quo recepturus sim: eligo enim eum qui gratus, non qui redditurus sit. Saepe autem et non redditurus gratus est; et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit astimatio mea. Idea locupletem, sed indignum, praeteribo: pauperi viro bono dabo. Erit enim in summa inopia gratus, et quum omnia illi deerunt, supererit animus. Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam. Uni placere contentus, in hoc dabo, ut quod oportet, faciam. Quod oportet autem, non est sine electione: quae qualis futura sit, interrogas?
Seneca HOME

bav1547.109