monumenta.ch > Seneca > 8 > 9
Seneca, de Beneficiis, 4, VIII. <<<     >>> X.

Seneca, de Beneficiis, 4, IX.

1 Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos Deus confort sine spe recipiendi: quoniam nec ille collato eget, nec nos ei quidquam conferre possumus. Ergo beneficium per se expetenda res est; una spectator in eo accipientis utilitas: ad hanc accedamus, sepositis commodis nostris.2 "Dicitis, inquit, diligenter eligendos quibus beneficia demus, quia nec agricolae quidem semina arenis commitant. Quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadodum in arando serendoque: neque enim serere, per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, cui detis beneficium: quod non esset faciendum, si per se beneficium dare, expetenda res esset; quae quocumque loco, et quocumque modo daretur, beneficium erat". Honestum propter nullam aliam causam, quam propter ipsum, sequimur. Tamen etsi nihil aliud sequendum est, quaerimus quid faciamus , et quando, et quemadmodum: per haec enim constat. Itaque quum eligo cuidem beneficium, id ago, ut beneficium sit, quia si turpi datur, nec honestum esse potest, nec beneficium.
Seneca HOME

bav1547.108

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik