monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8
Seneca, de Beneficiis, 4, VII. <<< >>> IX.
Seneca, de Beneficiis, 4, VIII.
1 Hunc et Liberum patrem, et Herculem, ac Mercurium nostri putant. Liberum patrem: quia omnium parens sit, quod ab eo primum inventa seminum vis est, consultura per voluptatem. Herculem; quia vis eius invicta sit, quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura. Mercurium; quia ratio penes illum est numerusque, et ordo, et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi; nihil ab illo vacat: opus suum ipse implet.2 Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas Deo debere, sed naturae; quia nec natura sine Deo est, nec Deus sine natura; sed idem est utrumque, nec distat officio.3 Si quid a Seneca accepisses, Annaeo te diceres debere, vel Lucio: non creditorem mutares, sed nomen; quoniam sive praenomen eius, sive nomen dixisses, sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic hunc Naturam voces, Fatum, Fortunam: omnia eiusdem Dei nomina sunt, varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas, unius animi bona sunt: quidquid horum tibi placuit, animus placet.
Seneca HOME
bav1547.107
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik