monumenta.ch > Seneca > 7
Seneca, de Beneficiis, 4, VI. <<< >>> VIII.
Seneca, de Beneficiis, 4, VII.
1 Natura, inquis, haec mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura, quam Deus, et divina ratio, toti mundo et partibus eius inserta? Quoties voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare; et Iovem illum optimum ac maximum rite dices, et tonantem, et statorem: qui non, ut historici tradiderunt, ex eo quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est: hunc eumdem et fatum si dixeris, non mentieris; nam quum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles illi nomina proprie aptabis, vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quel munera.
Seneca HOME
bav1547.107