monumenta.ch > Seneca > 6
Seneca, de Beneficiis, 4, V. <<< >>> VII.
Seneca, de Beneficiis, 4, VI.
1 Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium: immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit, et arcam tuam, quoniam id tibi magnum videtur, impleverit, beneficium vocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola aurum vehentia; argenti, aeris, ferri, immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat, et tectum nitidius, auro aut coloribus sparsum, num mediocre munus vocabis? Ingens tibi domicilium, sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas, et ipsa qua secantur lamina graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens: negas te ullum munus accepisse? Et quum ista quae habes magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem? unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor? unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? unde haec irritamenta iam lassae voluptatis? unde ista quies, in qua putrescis ac marces? nonne, si gratus es, dices :2 --- Deus nobis haec otia fecit :3 Namque erit ille mihi semper Deus, illius aram4 Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.5 Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum6 Ludere quae vellem calamo permisit agresti.7 Ille Deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat; qui pascua hibernis aestiva substituit; qui non calamo tantum cantare, et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen oblectationem modulari docuit, sed tot artes tot vocum varietates, tot sonos, alios spiritu nostro, alios externo, cantus edituros, commentus est. Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris: non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum tempus sua corpori officia respondent. Nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem, et in robustiorem gradum transeuntem pubertas, et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatum, omniumque artium semina, magister que ex occulto Deus producit ingenia.
Seneca HOME
bav1547.105
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik