monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5
Seneca, de Beneficiis, 4, IV. <<<     >>> VI.

Seneca, de Beneficiis, 4, V.

1 Non dat Deus beneficia! Unde ergo ista quae possides? quae das? quae negas? quae servas? quae rapis? unde haec innumerabilia, oculos, aures, animum mulcentia? unde illa luxuriam quoque instruens copia? Neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est; usque in delicias amamur: tot arbusta, non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot uarietates ciborum per totum annum digesta, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent! Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in humido innascentia, alia per sublime dimissa; ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret!2 Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commerciis viam, vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam statis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta coelo loca subita vis aestivi torrentis irriget! Quid medicatorum torrentium venae? quid in ipsis littoribus aquarum calentium exundatio?3 --- Te, Lari maxime, teque Fluctibus, et fremitu assurgens, Benace, marino?
Seneca HOME

bav1547.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik