monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4
Seneca, de Beneficiis, 4, III. <<< >>> V.
Seneca, de Beneficiis, 4, IV.
1 Scio quid hoc loco respondeatur. "Itaque non dat Deus beneficia, sed securus et negligens nostri, aversus a mundo, aliud agit, sut, qua maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt".2 Hoc qui dicit non exaudit precantium voces, et undique sublatis in coelum manibus vota facientum, privata ac publica. Quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes mortales consensissent alloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossent illorum benefcia nunc ultro oblata, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia. Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro fato, et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice; invenies non ex toto beneficiorum calestium expertes: neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Ut quae sequuntur, inaequali dispensata mensura, transeamus, parum dedit natura, quum se dedit?
Seneca HOME
bav1547.103
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik