monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 14 > 2 > 15 > 20 > 3
Seneca, de Beneficiis, 4, II. <<< >>> IV.
Seneca, de Beneficiis, 4, III.
1 Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare, virtutis est, et turpissimum, id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo, daremus; nunc vero diviti importuno pauperem praeferamus: non est beneficium quod fortunam spectat.2 Praeterea, si ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes, et potentes, et reges, aliena ope non indigentes. Dii vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sufficit, plenosque et tutos, et inviolabiles praestat. Nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est, se intueri ac commodum suum. Istud non beneficium, sed foenus est, circumspicere non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod quum longe a diis remotum sit, sequitur ut illi liberales sint; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas Deo speranda est, nulla Deo dandi beneficii causa est.
Seneca HOME
bav1547.102
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik