monumenta.ch > Seneca > 15 > 2
Seneca, de Beneficiis, 4, I. <<< >>> III.
Seneca, de Beneficiis, 4, II.
1 In hac parte nobis pugna est cum Epicureorum delicata et umbratica turba, in convivio sua philosophantium: apud quos virtus voluptatem ministra est. Illis paret, illis deseruit, illas supra se videt.2 "Non est, inquit, voluptas sine virtute". Sed quare ante virtutem est? De ordine putas disputationem esse? De re tota, et de potestate eius ambigitur: non est virtus, si sequi potest. Primae partes eius sont: ducere debet, imperare, summo loco stare; tu illam iubes signum petere.3 "Quid, inquit, tua refert? et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me mancipavi, remota illa, improbo et damna; de hoc uno disputatur utrum virtus summi boni causa sit, an ipsa summum bonum".4 Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem? ista vero confusio est et manifesta caecitas, primis postrema praeferre. Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate confertur. Contemptrix eius et hostis est, et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
Seneca HOME
bav1547.102