monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3 > 6 > 20 > 1 > 9 > 20 > 8 > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 4, II.
Seneca, de Beneficiis, 4, I.
1 Ex omnibus quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium, aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est: An beneficium dare, et invicem gratiam referre, per se res expetendae sint?2 Inveniuntur qui honesta in mercedem colant, quibusque non placeat virtus gratuita, quae nihil habet in se magnificum, si quidquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare quanti vir bonus sit; quum virtus nec lucro invitet, nec absterreat damna, adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpat, ut contra in se impendere iubeat, ac saepius in ultro tributis sit? Calcatis utilitatibus ad illam eundum est, quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris: interdum etiam, sine ulla sanguinis sui parcimonia vadendum, nec unquam imperium eius detrectandum.3 Quid consequar, inquit, si hoc fortiter, si hoc grate fecero? Quod feceris. Nihit tibi extra promittitur: si quid forte obvenerit commodi, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius conditio esse, quum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum, saepe et abunde probatum est.
Seneca HOME
bav1547.101
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik