monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXVII. <<<
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXVIII.
1 Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerunt, qui ex infimo ad summum protulerunt, et e plebe acervoque ignobili nunquam tacendos saeculis dederunt. Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile, quamque nunquam a memoria hominum exiturum, posse hoc dicerc: "Parentibus meis parvi, cessi: imperio eorum, sive aequum, sive iniquum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui: ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer". Certate, obsecro vos, et fusi quoque restituite aciem. Felices, qui vicerint: felices, qui vincentur!2 Quid eo adolescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim fas est alteri dicere): Patrem meum beneficiis vici? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit, a filio se suo beneficiis victum? Quid autem est felicius, quam sibi cedere?
Seneca HOME
bav1547.99
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik