monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29 > 37 > 32 > 19 > 32 > 16 > 36
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXXVI.

1 Haec non destruunt parentum venerationem, nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores; natura enim gloriosa est virtus, et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia cum vincendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus laetisque contigerit; quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur. Unde certamen tam optabile, unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur se ipsos filiorum beneficiis impares! Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis: et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adiicere debemus, et dicere: "Hoc agite, optimi iuvenes! proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora, an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt. Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite, ut vincatis optantes. Nec desunt tam pulchro certamin duces qui ad similia vos cohortentur, ac per vestigia sua ire ad victoriam, saepe iam partam ex parentibus, iubeant".
Seneca HOME

bav1547.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik