monumenta.ch > Seneca > 98 > 1 > 6 > 4 > 32 > 15 > 21 > 88 > 81 > 24 > 93 > 33 > 32 > 32 > 16 > 22 > 32 > 36 > 35 > 3 > 18 > 94 > 30 > 28 > 89 > 37 > 10 > 24 > 40 > 19 > 92 > 26 > 36 > 13 > 35
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXXV.

1 Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferri. Qui id beneficium dedit, quo est aliud melius, potest vinci: pater dedit filio vitam; est autem aliquid vita melius: ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius. Etiam nunc, qui dedit alicui vitam, si semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium, quam dedit: pater autem vitam dedit: potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere, quam dedit. Qui beneficium accepit, maius accipit, quo magis eo indiget: magis autem indiget vita qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit, maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accepit, quam filius a patre, quod natus est. Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt: quare? quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset. Hoc commune est patri cum omnibus, qui vitam dederunt alicui: non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent.2 Ergo nec medico in maius gratia, referri potest; solet enim et medicus vitam dare; nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt beneficia vinci possunt: ergo et patrum possunt. Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem beneficium illi dedi, quod nullius adiutorio egeret, maius dedi quam accepi: pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur: filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium, in hoc ut permaneret: ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dederat.
Seneca HOME

bav1547.95

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik