monumenta.ch > Seneca > 34
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXXIV.

1 Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse; finge in se transtulisse. Licet tibi in quantum velis extendere beneficia filii, quum paternum munus et simplex sit, et facile; sed et danti voluptarium, quod necesse est, ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit; in quo consortem habet, in quo spectavit legem patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum cui dabat. Quid si quis sapientiam consecutus, hanc patri tradiderit, etiam nunc disputabimus, an maius aliquid dederit, quam acceperat; quum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam? Sed patris, inquit, beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes. Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci. Ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus; utique eos, qui prima elementa docuerunt. Et quamvis sine illis nemo quidquam assequi posset, non tamen quantumcunque qui assecutus est, infra illos est; multum inter prima ac maxima interest. Nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.
Seneca HOME

bav1547.94

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik