monumenta.ch > Seneca > 30 > 32
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXI. <<< >>> XXXIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXXII.
1 Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo: quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet, et maiorem ex animo meo, quum ex ipsa re, percipit voluptatem. Illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid, si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes enotesceret, aut iustitia, aut bellicis rebus, et patri quoque ingentem cireumfunderet famam, tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit? An quisquam Aristonem et Gryllum, nisi propter Xenophontem ac Platonem filios, nosset? Sophroniscum Socrates exspirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui vivunt ob nullam causam aliam, quum quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris. Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater, ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa, navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus? qui tot in urbc maxima opera excitavit, quae et priorem magnificentiam vincerent, et nulla postea vincerentur?2 Utrum Octavias maius ullum beneficium dedit filio, an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit? Quantam cepisset voluptatem, si illum, post debellata arma civilia, vidisset securae paci praesidentem, non agnoscens bonum suum, nec satis credens, quoties respexisset ad se, potuisse illum virum in domo sua nasci!3 Quid nunc ceteros persequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset, et adhuc in luce retineret? Deinde quam quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an possit aliquis maiora reddere; etiamsi quae retuli exempla nondum satisfaciunt, nec beneficia parentum suorum supermicant; capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in uuum congesta superabunt.
Seneca HOME
bav1547.92
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik