monumenta.ch > Seneca > 31
Seneca, de Beneficiis, 3, XXX. <<<     >>> XXXII.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXXI.

1 Ego vitam dedi statim illa usuro: tu nescituro an viveret: ego vitam dedi mortem timenti: tu vitam dedisti, ut mori possem; ego vitam tibi dedi consummatam, perfectam: tu me expertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quam non sit magnum beneficium, vitam sic dare? exposuisses: nempe iniuria erat genuisse. Quo quidem colligo minimum esse beneficium, patris matrisque concubitum, nisi accesserint alia quae prosequerentur hoc initium muneris, et aliis officiis ratum facerent. Non est bonum vivere, sect bene vivere. At bene vivo: sed potui et male: ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum. Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse, ut cursum ad rectum iter vitae dirigerem: in ipso beneficio tuo, maius quum quod dederas, recepisti. Tu enim me mihi rudem et imperitum dedisti: ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.
Seneca HOME

bav1547.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik