monumenta.ch > Seneca > 2 > 3 > 30 > 10 > 68 > 42 > 64 > 12 > 20 > 60 > 75 > 30
Seneca, de Beneficiis, 3, XXIX. <<< >>> XXXI.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXX.
1 Quod si initio meo quidquid iam possum debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem. Semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis, et ultra memoriam positis maioribus, quam patri: plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet. Quidquid praestiti patri, etiamsi magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non essem, si non genuisset? Isto modo, etiamsi quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit; non enim genuisset me pater, ni sanatus esset. Sed vide ne illud verius sit aestimari, an id quod potui, et id quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis. Illud quod natus sum, per se intuere quale sit: animadvertes exiguum et incertum, et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum; sed non ideo maiorem omnibus, quia primum. Servavi patrem, et ad summam provexi dignitatem, et principem urbis suae feci; nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem, nec tutam minus, quam gloriosam dedi materiam. Honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi; et quum supra omnes starem, infra illum steti. Dic nunc: Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est. Respondebo tibi: Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere, et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est; noli tibi asserere, quod non ex tuis beneficiis, etiamsi non sine tuis, oritur. Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, quum ego dederim sentienti, quum sentiens me dare; quum vitam tibi non voluptatis meae causa, aut certe per voluptatem dederim; quum tanto maius sit retinere spiritum, quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
Seneca HOME
bav1547.90
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik