monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29 > 37 > 32 > 19 > 32 > 16 > 36 > 31 > 25 > 18 > 26 > 13 > 27 > 29
Seneca, de Beneficiis, 3, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXIX.

1 Dicenda haec fuerunt, ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium, vindicandumque ius beneficii dandi a servis, ut a filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint? Illud conceditur, multos, filios maiores potentioresque exstitisse, quam parentes suos: aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri ut meliora tribuerint, quum et fortuna illis maior esset, et melior voluntas. Quidquid, inquit, est, quod dat patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita nunquam beneficio eius vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur". Primum, quaedam initium ab aliis trahunt, et tamen initiis suis maiora sunt. Nec ideo aliquid non est maius eo quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset. Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causa sunt: et tamen minimae partes sunt eorum quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphratem, omnes denique inclytos amnes: quid sunt, si illos illic unde effluunt, aestimes? Quidquid est quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt. Tolle radicem, nemora non surgent; nec tanti montes vestientur. Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas: quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur! Innituntur fundamentis suis templa, et illa urbis moenia: tamen quae in firmamentum totius operis iacta saut, latent. Idem in ceteris evenit; principia sua semper sequens magnitudo obruit.2 Non potuissem quidquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset: sed non ideo quidquid consecutus sum, minus est eo sine quo consecutus non essem. Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem, nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui: numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium? At quid interest, quum aeque sine patris beneficio, quam sine nutricis fomento, non potuerim ad ulteriora procedere?
Seneca HOME

bav1547.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik