monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27
Seneca, de Beneficiis, 3, XXVI. <<< >>> XXVIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXVII.
1 Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter coenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione quam parabat, et adiecerat, idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus qui coenanti ad pedes steterat, narrat quae inter coenam ebrius dixisset; hortatur, ut Caesarem occupet, atque ipse se deferat. Usus consilio, descendenti Caesari occurrit. Et quum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se filios suos recideret, optavit, et Caesarem, ut ignosceret sibi, rediretque in gratiam secum, rogavit. Quum dixisset se Caesar facere: Nemo, inquit, credet te mecum in gratiam rediisse, nisi aliquid mihi donaveris: petitque non fastidiendam a propitio summam, et impetravit. Caesar ait: " Mea causa dabo operam, ne unquam tibi irascar. Honeste Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicunque hoc audiverit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed. quum servum ante laudaverit. Num exspectas, ut tibi narrem manumissum, qui hoc fecerat? nec tamen gratis; pecuniam pro libertate eius Caesar numeraverat.
Seneca HOME
bav1547.86
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik