monumenta.ch > Seneca > 26
Seneca, de Beneficiis, 3, XXV. <<<     >>> XXVII.

Seneca, de Beneficiis, 3, XXVI.

1 Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tiberio Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit. Excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium; nihil erat tutum: omnis saeviendi placebat occasio. Nec iam reorum exspectabatur eventus, quum esset unus. Coenabat Paullus praetorius in convivio quodam, imaginem Tiberii Caesaris habens, ectypam, et eminente gemma. Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse. Quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit. At servus eius cui nectebantur insidiae, ei ebrio annulum extraxit; et quum Maro convivas testaretur, admotam esse imaginem obscenis, et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua servus anaulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.
Seneca HOME

bav1547.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik