monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23
Seneca, de Beneficiis, 3, XXII. <<< >>> XXIV.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXIII.
1 Claudius Quadrigarius in duodevicesimo Annalium tradidit, quum obsideretur Grumentum, et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse, et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta, passim discurrente victore, illos per nota itinera ad domum in qua servierant; praecucurrisse, et dominam suam ante se egisse; et quaerentibus quaenam esset, dominam, et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci, professos esse. Eductam deinde extra muros, summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse, et dominam sibi ipsos dedisse. Manumisit utrumque e vestigio illa: nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset.2 Potuit sibi hoc vel magis gratulari. Aliter enim servata, munus notae et vulgaris clementiae habuisset: sic servata, nobilis fabula, et exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae civitatis, quum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt. At hi, ut ostenderent quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt, personam parricidarum ferentes. Quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non, dico, servilis animi, egregium factum fama sceleris emisse. C. Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad romanum imperatorem. Servus eius gladium militi ipsi, a quo trahebatur, eduxit, et primum dominum occidit: deinde: "Tempus est, inquit, me et mihi consulere, iam dominum manumisi"; atque ita se uno ictu transiecit. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servarit.
Seneca HOME
bav1547.83
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik