monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38 > 17 > 34 > 28 > 34 > 18 > 22
Seneca, de Beneficiis, 3, XXI. <<< >>> XXIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXII.
1 Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercenarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam quod operas locavit: sic servus ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transiit, et altius aliquid ausus, quod etiam felicius nato decori esset, et spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum. An aequum tibi videtur, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint? Vis scire, quando non sit beneficium? ubi dici potest: quid si nollet? Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est. Inter se contraria sunt, beneficium et iniuria. Potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere; atqui de iniuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem, et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat. Quid ergo? Beneficium dominus a servo accipit? immo homo ab homine. Deinde quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino dedit: ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat?2 Multa iam beneficiorum exempla referam, et dissimilia, et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum; et hoc si parum est, pereundo servavit; alius mortem domnini adiuvit, alius decepit.
Seneca HOME
bav1547.81
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik