monumenta.ch > Seneca > 27 > 3 > 13 > 42 > . . . > 17 > 14 > 11 > . . . > 15 > 19 > 16 > 1 > 104 > 27 > 102 > 23 > 21
Seneca, de Beneficiis, 3, XX. <<< >>> XXII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XXI.
1 Quaedam sunt quae leges nec iubent, nec vetant facere: in his servus materiam beneficii habet. Quamdiu praestatur quod a servis exigi solet, ministerium est: ubi plus quam quod servo necesse est, beneficium. Ubi in affectum amici transit, desinit vocari ministerium. Est aliquid, quod dominus praestare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium: nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes quibus erudiuntur ingenui tradidit: beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi. Quidquid est quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est; si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit, quolibet alio praestante.
Seneca HOME
bav1547.81