monumenta.ch > Seneca > 20
Seneca, de Beneficiis, 3, XIX. <<<     >>> XXI.

Seneca, de Beneficiis, 3, XX.

1 Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere: pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt, et adscripta dominis: mens quidem sui iuris; quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere cui inclusa est teneri queat, quo minus impetu suo utatur, et ingentia agat, et in infinitum comes coelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino fortuna tradicit.2 Hoc emit, hoc vendit: interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid venit, liberum est; non enim aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia servi parere coguntur: contra rempublicam imperata non facient; nulli sceleri manus commodabunt.
Seneca HOME

bav1547.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik