monumenta.ch > Seneca > 19
Seneca, de Beneficiis, 3, XVIII. <<<     >>> XX.

Seneca, de Beneficiis, 3, XIX.

1 Quia non potest, inquit, creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui quotidie dominum suum obligat: peregrinantem sequitur, aegro ministrat, et labore summo colit. Omnia tamen ista, que alio priestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, quum illi liceret et non dare; servus autem non habet negandi potestatem: ita non praestat, sed paret; nec, id se fecisse iactat, quod non facere non potuit. Etiam sub ista lege uincam, et eo perducam servum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem servum pro salute domini sui, sine respectu sui, dimicantem et confossum vulneribus, reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem, et ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem: hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est? Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum, avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis, et impendisse spiritum fidei: hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est? Vide ne eo maius sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis; eoque gratius, quod, quum fere invisa imperia sint, et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit. lta non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est; sed ideo maius, quia deterrere ab illo nec servitus quidem potuit?
Seneca HOME

bav1547.79

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik