monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23 > 26 > 39 > 21 > 17
Seneca, de Beneficiis, 3, XVI. <<< >>> XVIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XVII.
1 Quid ergo? impunitus erit ingratus? Quid ergo? impunitus erit impius? quid malignus? quid avarus? quid impotens? quid crudelis? Impunita tu credis esse, quae invisa sunt? aut ullum supplicium gravius existimas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis, aut designari se iudicat; quod intellectum optimae rei ac dulcissimae amisit. An tu infelicem votas, qui caret acie oculorum, cuius aures morbus obstruxit: non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos metuit; urit illum et angit intercepti beneficii conscientia: denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.2 At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur; et animum eius a quo accepit, non rem intuens, gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel. Comparari autem potest utriusque vita: quum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse inficiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentum, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum; alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae exspectans, et ex hoc ipso affectu gaudium grande percipiens; nec quaerens quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat, non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis. Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat non a quo, sed quid acceperit.
Seneca HOME
bav1547.77
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik