monumenta.ch > Seneca > 14
Seneca, de Beneficiis, 3, XIII. <<<     >>> XV.

Seneca, de Beneficiis, 3, XIV.

1 Deinde, pauciora erunt beneficia, sed veriora; quid autem mali est, inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt: ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferrentur. Etiam atque etiam cui des, considera: nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem. Nulla lex te in integrum restituet: solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent, et magnifica sunt: pollues illa, si materiam litium feceris. Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens: "Redde quod debes". Haec turpissima est in beneficio: "Redde". Quid reddet? Vitam, quam debet, dignitatem, securitatem, sanitatem? reddi maxima quaeque non possunt. Aut pro his, inquit, aliquid quod tanti sit. Hoc est quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querelas, ad discordiam: sua sponte in ista fertur. Quantum possumus resistamus, et quaerenti occasiones amputemus.
Seneca HOME

bav1547.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik