monumenta.ch > Seneca > 13
Seneca, de Beneficiis, 3, XII. <<<     >>> XIV.

Seneca, de Beneficiis, 3, XIII.

1 Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad patientiam omnium iniuriarum adstringor: an perinde erit, ac si gratiam retulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit?2 Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit quod accepit, an in quo laesus est?3 Dies me deficiet omnes difficultates persequi tentantem. Tardiores, inquit, ad beneficia danda facimus, non vindicando data, nec inficiatores eorum afficiendo poena. Sed illud quoque tibi e contrario occurrat: multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicendae adituri erunt, et innocentiam sollicitiore habituri loco. Deinde, erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores; nemo enim libenter dat invitis: sed quicumque ad benefaciendum bonitate invitatus est, et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit, nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
Seneca HOME

bav1547.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik