monumenta.ch > Seneca > 12
Seneca, de Beneficiis, 3, XI. <<< >>> XIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XII.
1 Quaedam magno dantibus constant; quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus: quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis. Plus est, quamvis idem detur, si ei detur quem nosse a tuo beneficio incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solatia. Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius, quam habere in quo calamitas acquiescat: invenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati, consuli malit: est qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex, aut ad haec, aut ad illa inclinatus animo. Praeterea creditorem mihi ipse eligo: beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo; et aliquando ignorans obligor. Quid facies? ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio, et, si scivisset, non accepturo, impositum est: non vocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit?
Seneca HOME
bav1547.72
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik