monumenta.ch > Seneca > 13 > 12 > 10 > 10 > 19 > 25 > > 22 > 16 > 17 > 21 > 39 > 26 > 23 > c > 27 > 7 > 1 > 14 > 23 > 13 > 31 > 15 > 12 > 1 > 22 > 4 > 6 > 11
Seneca, de Beneficiis, 3, X. <<< >>> XII.
Seneca, de Beneficiis, 3, XI.
1 Quaedam, inquit, privilegia parentibus data sunt. Quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficiorum haberi debet. Parentum conditionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli: sollicitandi ad hunc laborem erant, incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur: Cui des, elige; ipse tecum, si deceptus es, querere; dignum adiuva. In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet: tota res voti est. Itaque ut aequiore animo adirent aleam, danda illis aliqua potestas fuit.2 Deinde alia conditio est parentum, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilominus daturique sunt: nec est periculum, ne dedisse se illis mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint. Horum in confesso merita sunt: et quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur. Deinde omnium parentum unum erat beneficium: itaque aestimari semel potuit; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia: itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, quum aequius esset omnia relinqui, quam omnia aequari.
Seneca HOME
bav1547.71
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik