monumenta.ch > Seneca > 11 > 10
Seneca, de Beneficiis, 3, IX. <<<     >>> XI.

Seneca, de Beneficiis, 3, X.

1 Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae. Itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempos deprehendetur ingratus? maxima beneficia probationem non habent: seepe intra tacitam duorum conscientiam latent. An hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? Quam deinde poenam ingratis constituamus? unam omnibus, quum disparia beneficia sint? an inaequalem, et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem? Age, intra pecuniam versabitur taxatio: quid quod quaedam beneficia vitae sunt, et maiora vita? His quae pronuntiabitur poena? Minor beneficio? iniqua est. Par et capitalis? quid inhumanius, quam cruentos esse beneficiorum exitus?
Seneca HOME

bav1547.71