monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9
Seneca, de Beneficiis, 3, VIII. <<<     >>> X.

Seneca, de Beneficiis, 3, IX.

1 Quid quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur; quaedam non sunt ex hac vulgari nota, sed maiora, etiamsi minus apparent? Beneficium vocas, dedisse potentis populi civitatem, in quatuordecim deduxisse, et defendisse capitis reum: quid utilia suasisse? quid retinuisse, ne in scelus rueret? quid gladium excussisse morituro? quid efficacibus remediis refocillasse lugentem, et quos desiderabat volentem sequi, ad vitae consilium reduxisse? quid assedisse aegro, et quum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora, et cadentes venas vino refecisse, et medicum adduxisse morienti?2 Haec quis aestimabit? quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari? Donavit tibi domum: sed ego tuam supra te ruere praedixi. Dedit tibi patrimonium: sed ego naufrago tabulam. Pugnavit pro te, et vulnera excepit: at ego vitam tibi silentio dedi. Quum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.
Seneca HOME

bav1547.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik