monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8
Seneca, de Beneficiis, 3, VII. <<<     >>> IX.

Seneca, de Beneficiis, 3, VIII.

1 Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem. Sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est: quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset. Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium. Donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiam nunc adiice: hic pecuniam pro addicto dependit, sed quum illam domo protulisset; ille dedit eamdem, sed mutuam sumpsit, aut rogavit, et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret?2 Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam: beneficium est unus in fame panis. Beneficium est, donare regiones, per quas multa flumina et navigabilia decurrant: beneficium est, arentibus siti, et vix spiritum per siccas fauces ducentibus, monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit? quis expendet? difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit. Eadem licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit mihi hic beneficimn , sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, aspexit; sed tam tarde dedit, ut plus praestiturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, quum sermo, et dubitatio, et vultus meriti gratiam destruant?
Seneca HOME

bav1547.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik