monumenta.ch > Seneca > 41 > 7
Seneca, de Beneficiis, 3, VI. <<< >>> VIII.
Seneca, de Beneficiis, 3, VII.
1 Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium, pars optima beneficii periit, si actio, sicut certae pecuniae, aut ex conducto et locato, datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio.2 Si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.3 Deinde quum res honestissima sit, referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est; non enim magis laudabit quisquam gratum hominem, quam cum qui depositum reddidit, aut, quod debebat, citra iudicem solvit.4 Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficum. Quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat? aut in illo qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est, ingratum fuisse.5 Adiice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat? quis, cum quo non agatur? omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant. Praeterea quaecumque in cognitionem cadunt, comprehendi possunt, et non dare infinitam licentiam iudici. Ideo melior videtur conditio causae bonae, si ad iudicem, quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit, et certos, quos non excedat, terminus ponit; huius libera, et nullis astricta vinculis religio, et detrahere aliquid potest, et adiicere, et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas et misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem alligatura, sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat: deinde quantumcumque sit, refert quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat. Saepe et qui reddidit quod accepit, ingratus est; et qui non reddidit, gratus. De quibusdam etiam imperitus iudex dimittere tabellam potest: ubi fecisse, aut non fecisse pronuntiandum est, ibi prolatis cautionibus, controversia tollitur. Ubi vero inter disputantes ratio ius dicit, ibi animi coniectura capienda est: ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incipit, non potest ad haec sumi iudex ex turba selectorum, quem census in album, et equestris hereditas misit.
Seneca HOME
bav1547.67
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik