monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6
Seneca, de Beneficiis, 3, V. <<<     >>> VII.

Seneca, de Beneficiis, 3, VI.

1 Hoc tam invisum vitium, an impunitum esse debeat, quaeritur: et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio, quae videtur aequa omnibus. Quidni? quum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent, et in maiores collata a posteris exigant.2 Nostri maiores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repetierunt: beneficia magna animo dabant, magno perdebant. Excepta Medorum gente, non est in ulla data adversus ingratum actio: magnumque hoc argumentum, dandam non fuisse: quia adversus maleficium omne consensimus; et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum, aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua. Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur: neque absolvimus illud; sed quum difficiles esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnavimus, et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.
Seneca HOME

bav1547.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik